- RENATUS cognomine Bonus
- RENATUS cognomine BonusRex Neapolis, Siciliae, etc. Dux Andegav. Comes Provinciae, etc. fil. Ludovici III. Neapol. Regis ex Iolanta, filia Iohannis I: Arragoniae Regis, ductâ A. C. 1420. Isabellâ, herede Caroli I. Lotharingiae Ducis hereditatem aditurus, Antonium Valdemontium, fratrem Ducis hostem, feudum masculinum Lotharingiam esse causatum. Lite Sigismundo Imperatori et Concilio Basiliensi commissâ, sententia pro Renato est lata: sed ANtonius, Philippi Boni Burgundiae Ducis armis ius suum tuitus, Renatum vicit cepitque. Qui Divione in vinculis per quinquennium detentus, auditâ dein Ludovici III: Neapolis Regis fratris sui, Iohannaeque II. a qua haeres scriptus erat, morte, illo contendit, sed iterum infelix, sicut et filius eius Calabriae Dux qui Aragoniae regno imminebat. In Provincia ergo, quod reliquum vitae fuit, quietus transegit. Princeps formâ egregiâ in geniôque inclitus, picturae et Poeseos studio deditus, Ordinem militarem Lunae crescentis instituit Andegavi, A.C. 1464. Cum filii eius omnes praemortui, reliquit ditiones Carolo, suo ex fratre nepoti, Comiti Meduanio. Obiit Aquis Sextiis, A. C. 1480. aetat. 71. Rusius, Hist. Comit. Prov. Nostradamus et Buchaeus,m Histor. Prov. Puteanus. Iura Regis. sammart. Hist. geneal. Famil. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.